Zum Hauptinhalt springen

Das markgräfliche Zollprivileg für die Brandenburger Bürger von 1170

In nomine san[c]te et individue trinitatis. Notum sit universitati fidelium tam presentibus quam futuris nunc et in perpetuum. Ego Otto, dei gratia Brandeburgensis marchio, et Iudita uxor mea, filiique nostri Otto maior et Henricus minor, principatum et tytulum nominis offitiique nostri ad hoc a deo nobis impositum agnoscimus, ut patres orphanorum et iudices viduarum simus. Preterea delicta, quibus ex necessitate secularium negociorum involvimur, multiplici elemosine largitione oportet ut emaculemus. Unde est, quod cives nostri Brandeburgenses, ad sinum misericordie nostre concurrentes et gratiam nostram impetrantes ab omni exactione telonei ex hoc nunc et in perpetuum absolvimus.

 

Accidit autem ut prenominatus marchio sedens in castrum suum Havelberg ad placitum suum, quod vulgo dicitur bottinhc, pro tribunali, a baronibus [überschrieben: suis] inquisivit, quod castrum principatus eius spetialiter principale nomen teneret. Surgens quidem unus de primis consilii et palacii domini marchionis, nomine Borchardus, pro omnibus et pre omnibus circumsedentibus respondit: pre ceteris castris tocius marchie Brandeburg gloriosum eius nomen est et famosum, regale castrum, cambera imperialis, sedes episcopalis.

 

Eapropter deliberato a marchione et primatibus eius communi consilio, civibus Brandeburgensibus libera emendi et vendendi per omnem terram dicioni nostre [überschrieben: eius] subiectam data est potestas absque teloneo. Generaliter autem teloneum de piscibus non remisit, nisi tantum de allecibus [überschrieben: sturionibus], murenis et lassis. Quicumque hanc perpetuam istius confederationis violaverit stabilitatem, Brandeburgensis marchionis et eius successorum incurrisse noverit offensionem. Anno dominice incarnationis MCLXX, regnante domino F[riderico]. imperatore et domino episcopo Willemaro Brandeburgensi, coram idoneis testibus hec data sunt. Hec scripsit Wiricus Francigena, capellanus domini marchionis eiusdem Ottonis.