Zum Hauptinhalt springen

Die Gründungsurkunde für Landsberg an der Warthe von 1257

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes, dei gracia Brandeburgensis Marchio, omnibus in perpetuum. Humane actiones facillime a memoria laberentur, si non scripturarum testimonio firmarentur. Nam fidele testimonium habet scriptura, que intereuntibus hominibus ea, que sibi commendantur, non sinit aliquatenus interire. Proinde notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus universis, quod nos fideli nostro Alberto, dicto de Luge, civitatem nostram Landisberch novam liberam construendi in hunc modum contulimus facultatem, videlicet, quod pars tercia totius census, tam de areis quam de mansis, sit ipsius, sicut et tercius in civitate denarius per judicium acquisitus. Huic etenim civitati nostre adiecimus centum et quatuor mansos ad agriculturam et quinquaginta in pascuis deputatos, ita, ut de quolibet manso colendo dimidius ferto Brandeburgensis monete in pensione annua nobis detur, eiusdem civitatis libertate, quam a festo Martini nunc futuro proxime ad decem annos durare volumus, integraliter exspirante. Expletis ergo predictis decem annis ius Brandeburgense habebunt homines civitatis predicte et ipsorum libertate durante prorsus theloneum nullum dabunt, qua completa terminis burgensium de Brandeborch in dando ex tunc theloneo et gratia contenti erunt. Item piscatio in aqua Netze sursum ad dimidium et deorsum ad integriter miliare omnibus piscari volentibus erit communis. Insuper quicquid de edificiis in eiusdem civitatis foro construendis durante libertate provenerit, in usus civitatis libere totum cedet et eadem expleta nos de qualibet statione duos percipiemus denarios et schultetus unum, reliqua vero in usus civitatis redigentur. Similiter in molendinis in aqua Cladowe infra civitatis terminos et agrorum construendis schultetus partem terciam obtinebit. Tandem quoque civitatem infra hinc et festum Martini firmabimus plancis et seris et postea plancis decentioribus atque fossis. Preterea extra civitatis terminos memorate contulimus schultheto memorato LX et quatuor mansos titulo pheodali, in quibus, si molendina construi poterunt et fundari, liberam construendi habeat facultatem, quorum et fructus omnes percipiat sine nobis. Vt autem predicta omnia a nobis et a nostris heredibus observentur firmiter in futurum, presentem paginam conscribi iussimus et sigillo nostri munimine roborari, adhibitis testibus ydoneis, quorum nomina hec sunt: Heinricus pincerna de Zpandowe, Heinricus de Snetlinge, Heinricus de Werbene, Heinricus de Thenis, milites et alii quam plures. Datum per manus Heidenrici capellani, anno domini MCCLVII, in die sanctorum Processi et Martiniani.